monumenta.ch > Cassiodorus > 52
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LI <<<     >>> in Psalmum LIII

in Psalmum LII HIDE APPARATUS

1 In finem, pro Amalech intellectus David.
2 Cum psalmus iste magna ex parte, similitudine versuum decimo tertio convenire noscatur, intellectus ipsorum quam maxime permutatus est diversitate titulorum. Nam cum ille habeat psalmus David, iste continet in finem, pro Amalech intellectus David: ita non mutatis versibus aliud ille, aliud iste pronuntiat esse venturum. Ille enim contra Iudaeos promitur, iste contra omnes peccatores insurgere generaliter indicatur; ille de incarnatione Domini, iste de adventu iudicii in fine psalmi dicturus est. Pulchrum plane dicendi genus, quod per figuram allegoriam provenit, idem dicere, et aliter quae sunt dicta sentire. Miroque modo reperitur diversitas in sensibus, ubi se non mutavit eloquium. Nunc de tituli istius sermonibus intimemus. In finem, pro Amalech intellectus David. In finem quid significet frequenti expositione iam notum est. Amalech autem gens fuit quae contra Dei populum acerrima nimis et frequenti concertatione pugnavit. Huius nominis interpretatio talis est, pro parturiente sive dolente. Quod nunc ad Ecclesiam Domini competenter aptamus, quae tanquam dolens ac parturiens populum commonet perfidorum, ut a suis iniquitatibus conquiescat, ne in divina disceptatione dispereat; sicut Apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Gal. IV, 19].
3 Divisio psalmi.
4 In primo membro psalmi Ecclesia loquitur, increpans eos qui nolunt ad spiritualia bona sua corda convertere, sed imitatione mutua invicem sordidis actibus polluuntur. Secundo loco dicit eos recepturos mala, quae in plebem fecerint Christianam. Tertio fideles populos monet aequanimiter molestias saeculi sustinere, donec iudicium Maiestatis adveniat, ubi omnes beati indubitanter bona recipient quae Dominus pollicetur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
7 (Vers. 2.) Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hic iterum si volumus intueri, ita nobis categoricus syllogismus enascitur. Insipientes corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. Omnes qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis, dicunt in corde suo: Non est Deus. Insipientes igitur dicunt in corde suo: Non est Deus. Nunc ad ea quae posita sunt subtilius exponenda veniamus. Verbum dicere, proprium linguae, non cordis est. Sed quia cogitationes nostras potentia Divinitatis intelligit, recte dictum est, insipientis cor dicere, quod ad aures Domini potuit pervenire; scilicet non ad ignoscendum, sed ad vindicandum [ed., iudicandum]; sicut Dominus in Genesi dicit: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleant [Gen. XVIII, 21], etc. Nam qui omnipotenti Verbo aliqua occasione detrahit, nec catholicis regulis acquiescit, utique insipiens est; quia verae sapientiae dona contempsit. Iste ergo in corde suo negat Deum; nam si vere Deum crederet, nulla in eum pravitate peccaret. Et ut hunc insipientem per multiplices errores potuisses advertere, pluralem illi numerum decenter adiunxit; dicit enim: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. Omnes haeretici uno verbo notati sunt; nam Deo recte non credidisse corruptio est: quoniam a vitali sensu discedunt qui mortiferis persuasionibus implicantur. Hos subsequitur poena iustissima; ut abominabiles in voluntatibus suis fiant, qui corruptis sensibus obsecundant. Addidit, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Haec figura dicitur anaphora, id est relatio, quoties unum verbum frequenti iteratione repetitur. Hoc est enim quod doloribus plena parturiebat Ecclesia; ut in tanta multitudine perditorum non sit qui bonum possit operari. Quod de illis tantum debet accipi qui, extra religionem positi, in detestabili obstinatione perdurant. Nam, ut hoc de ipsis possis advertere, inferius dicturus est, qui devorant plebem meam; eos enim ibi designat qui fidelem populum apertis faucibus persequuntur.
8 (Vers. 3.) Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Prospexit revera Dominus de coelo, id est de uno quoque praedicatore suo, quos tanquam coelum insidet. Super filios hominum, quando ab apostolis et prophetis se fecit salutariter praedicari; ut quem gentilitas Deum ignorabat esse, per eos manifesta veritate cognosceret. Et revera filios hominum sub magna pietate prospexit; ut non errantes perderet, sed poenitentes pia confessione salvaret. Sequitur, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Cum Deus occultorum sit cognitor, et sciat omnia antequam fiant, hic dictum est, ut videat, id est videre faciat; sicut et Abrahae dictum est: Nunc cognovi quoniam diligis Dominum Deum tuum [Gen. XXII, 12]. Quae figura dicitur hypallage, id est permutatio, quoties videre aut cognoscere dicimus eum qui videre vel cognoscere nos facit. Quod ideo dictum est, ut incredulis excusatio tolleretur; cum universis gentibus praedicatus Dominus Christus longis ante temporibus nosceretur.
9 (Vers. 4.) Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. De illis dicit qui corde durato in scelerato permansere proposito. Omnes enim et pro parte possumus dicere; ut ad illos tantum pertineat, qui nefariis persuasionibus excaecantur. Pulchro autem ordine verba descendunt. Prius enim fuit, ut declinarent; secutum est, ut inutiles sibi fierent. Addidit, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dolor ille cogitationum tanquam erumpens partus effusus est. Repetit verba; quia in obstinatis sensibus fructuosum non potuit invenire remedium. Merito ergo pro illis Ecclesia prodit dolorem suum, de quibus fidelis populus non poterat habere profectum. Usque ad unum dum dicitur, omnes negantur. Nam si aliquem bonum voluisset intelligi; non diceret usque ad unum, sed praeter unum. Et intende quod tertii decimi psalmi quinque versus, qui ad Iudaeos competenter aptantur, subsequentes ademit; ut totum intellectum generaliter ad omnes incredulos populos absolute transponeret.
10 (Vers. 5.) Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut cibum panis? Deum non invocaverunt. Venit ad secundam partem, ubi Ecclesia Dei redarguit excedentes in populum Christianum. Dicendo enim: Nonne cognoscent, cognituros esse confirmat; quia facere non debent quod scelerata iniquitate praesumunt. Nam et ipsum verbum praeposteratis syllabis patet; intelligendum est enim, ne non cognoscent. Quae figura dicitur anastrophe, Latine perversio, quoties verba converso ordine proferuntur. Operantur vero iniquitatem, qui fideles Domini laniare contendunt, qui contra mandata eius viduas opprimunt, pupillos exspoliant. Qui devorant, dixit, id est deglutiunt, totaque scelerum velocitate consumunt. Nec illud vacat quod dicit, plebem meam; ut ostenderet omnia superiora se dixisse de pessimis, quando eos in augmento sceleris plebem suam devorare testatur. Nam si illud generaliter de humano genere (ut quidam volunt) velis accipere, hic incompetens facta videbitur esse discretio. Et ut aviditatem dilacerationis ostenderet, addidit, sicut cibum panis; scilicet qui semper desideranter in usu est. Nam quamvis singulis quibusque temporibus escarum diversitate satiemur, iugiter nobis tamen panis edulium est. Subiunxit etiam, Deum non invocaverunt. Ad consolationes fidelium redit, quoniam quae a peccatoribus contra Domini voluntatem fiunt, fine celerrimo dissipantur; et quidquid praeter illum fuerit, velut fumus in auras evanescit aethereas.
11 (Vers. 6.) Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Peccatores mundi istius bona cogitantes, in isto saeculo magis timent, ne adepta felicitate fraudentur, ne divitiis minus perfruantur inventis, ne acquisitis priventur honoribus. Hic enim vivi formidant amittere quae se tamen norunt humana conditione relinquere. Illa enim non cogitant per quae verissimo timore torquendi sunt, quando illis erit fletus et stridor dentium. Et ideo subaudiendum est, ubi non erat timor, scilicet iustus.
12 (Vers. 7.) Quoniam Deus dissipabit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Versus iste non est dictus in tertio decimo psalmo, sed noviter hic ad confirmandum iudicii tempus apponitur; quia totum de ipso dicturus est, quod in illo (sicut dictum est) propter tituli diversitatem non videtur posse congruere. Deus enim in futura disceptatione ipsorum dissipat ossa, id est obstinationes durissimas, quorum novit atrociter induruisse proterviam. Addidit quoque, sibi placentium; quod sceleratorum specialiter esse dignoscitur. Iustus enim vir sibi semper displicet, dum carnis suae vitia coelesti consideratione castigat. Intelligit enim illam partem fovendam non esse, unde se novit ad aeterna supplicia pervenire. In peccatoribus vero contra est; amant unde pereant, desiderant unde damnentur; et placet illis malum per quod poenas perpetuas sustinebunt; sicut in decimo psalmo iam dictum est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Addidit, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Istos tales, qui sibi placent, necesse est confundi, quoniam illos certum est a regno Christi omnipotentis arceri.
13 (Vers. 8.) Quis dabit ex Sion salutare Israel? dum converterit Dominus captivitatem plebis suae. Venit ad tertiam partem iam laetior mater Ecclesia, ad textum revertens tertii decimi psalmi; ut sicut principium posuit simile, ita finem illi termino concluderet consonantem. Quis dabit, addendum est, nisi tu, Domine? Credentis enim verba sunt, non dubitantis. Ex Sion, illam dicit speculationem felicem, in qua Dominus aspicitur, et Maiestas ipsa vero lumine cordis hauritur. Haec est salutaris Israel, id est quae vitam praestat populo fideli Deum videnti. Adiecit, dum converterit Dominus captivitatem plebis suae; hoc est, dum adhuc in hoc saeculo plebs devota tribulationum anxietatibus videtur esse captiva, quando ad promissae libertatis necdum potuit pervenire remedia. Nam quandiu fideles suos hinc liberat, ipse etiam hic dat ex Sion salutare Israel, cum labores sanctorum suis beneficiis consolatur.
14 (Vers. 9.) Exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. Versus iste futuram commemorat felicitatem, quando fideles Domini plenissima libertate gaudebunt. Et respice quod in resurrectione generali frequenter patriarcha Iacob nominatur, propter illud: Iacob dilexi, Esau autem odio habui [Mal. I, 2, 3]. Congrue siquidem dilectus in tanta temporis commemoratione ponitur, ubi sine fine gaudetur. Intulit, et laetabitur Israel. Israel interpretari diximus, Vir videns Deum. Quod tunc Ecclesiae sine dubitatione conceditur, quando, sicut illi promissum est, in aeterna patria feliciter collocabitur.
15 Conclusio psalmi.
16 Studiosissime nobis consideranda est varietas et parilitas ista psalmorum, quando in verbis consonantia, et in intellectu probatur esse diversitas. Absolutissime siquidem prodit divini eloquii coruscabilem dignitatem; ut in iisdem sermonibus salva fide res diversas intelligere debeamus. Nam si coloribus gemmarum datum est varia luce radiare; si avibus quibusdam concessum est diversis splendere coloribus; si cameleontem in uno atque eodem corpore, modo prasinum, modo venetum, modo roseum, modo pallidum humani oculi contuentur, cur et divina eloquia diversitatem intelligentiae non haberent, quae frequenter et abyssis comparantur? Nam motu tremulo varia pelagus luce resplendet. Hinc est etiam quod orthodoxi Patres de uno loco diversa dicunt, et tamen omnes salutariter audiuntur: unde et quidam nostrorum ait: Margarita quippe est sermo divinus, et ex omni parte forari potest. Meminisse quoque nos convenit secundum hunc esse psalmum qui de Iudaeorum increpatione et conversione prolati sunt; qui sicut nunc per utraque Testamenta increpantur assidue, ita residui in saeculi fine salvandi sunt
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LI <<<     >>> in Psalmum LIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 52